monumenta.ch > Victricius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 11, 9
Qui curat, et vivit; qui vivit in reliquiis est. Apostoli autem Martyresque medentur, et diluunt. In reliquiis igitur sunt totius vinculo aeternitatis astricti. Omnem sectionem nubilum mortis infuscat. Nos satis superque Sanctos declaravimus partis damna non nosse. Residet ergo ut intelligamus, misericordiae esse, non quaestionis, quod se iusti omnibus largiuntur; qui amat, credit; qui credit, fidem in disputatore, et sacerdote, non verba rimatur.